"Quando andiamo da Gesù all'altare, troviamo sempre, come i pastori e i magi a Betlemme, Gesù con Maria sua Madre.
La gioia più grande che possiamo dare a Maria e' quella di portare il suo divin Figlio Eucaristico nel nostro petto." - (sant'Ilario di Poitiers)
Die 25 decembris
IN NATIVITATE DÓMINI
NOSTRI IESU CHRISTI
Ad primam Missam in nocte
INTRÓITUS
Ps. 2, 7- Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Ps. ibid., 1
Quare fremuérunt gentes: et pópuli meditáti sunt inánia?.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.
Ad secundam Missam - in Aurora
INTRÓITUS
Isai. 9, 2 et 6 - Lux fulgebit hodie super nos: quia natus est nobis Dominus: et vocabitur Admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.
Ps. 92, 1 - Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.
Ad tertiam Missam - in die Nativitatis Domini
INTRÓITUS
Isai. 9, 6 - Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cuius imperium super humerum eius: et vocabitur nomen eius, magni consilii Angelus.
Ps. 97,1 - Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in Principio et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen