Post in evidenza

MiL ha bisogno di voi lettori: DONAZIONI

A sx (nella versione per pc) e su palmare (voce " Donazione ") troverete la possibiltà di donare. Vi speghiamo il perchè.  Potrete...

lunedì 31 gennaio 2022

Atto di consacrazione della FSSP al Cuore Immacolato di Maria #traditioniscustodes

Riceviamo e pubblichiamo.
"Hæc consecratio ab omnibus membris Fraternitatis die 11 mensis Februarii a.d. MMXXII peragenda est. Christifideles laici inparticipationem invitantur".
Luigi

Actus Consecrationis Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri ad Immaculatum Cor Mariæ


Novena ad præparandum consecrationis actum

Hæc Novena ab omnibus sodalibus Fraternitatis dicatur singulis diebus a die 2 usque ad diem 10 mensis Februarii, potius post Missam publicam, ita ut etiam christifideles laici in ea participare possint. Privatim quoque dicatur, sed pro opportunitate locis et temporis.

Post decadem Rosarii dicitur:

Memoráre, o piíssima Virgo María, non esse audítum a sǽculo, quemquam ad tua curréntem præsídia, tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego, tali animátus confidéntia, ad te, Virgo vírginum Mater curro, ad te vénio, coram te gemens peccátor assísto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despícere, sed audi, propítia, et exáudi. Amen
Actus Consecrationis Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri ad Immaculatum Cor Mariæ in festo Apparitionis beatæ Mariæ Virginis, die 11 mensis Februarii a.D. MMXXII

Hæc consecratio ab omnibus membris Fraternitatis die 11 mensis Februarii a.d. MMXXII peragenda est. Christifideles laici inparticipationem invitantur.

O Virgo sanctíssima, Mater Dei atque auxílium Christianórum, réspice nos, Sacerdótes et Seminarístas Fraternitátis Sacerdotális Sancti Petri proclívos ad pedes tuos ac totam spem et fidúciam in te ponéntes, iuncti cum ómnibus, qui famíliæ nostræ spirituáli adháerent.

Tu es Regína atque Mater ómnium sacerdótum, per quam Iesus, Summus Póntifex simul et víctima, in mundum intrávit, quam et ipse nobis Matrem dedit.

Súpplices te rogámus, ut pro nobis, infántibus tuis, intercédere dignéris, quos sub Cruce recipísti atque accipisti. Benígne réspice hoc opus, quod ad glóriam Dei et salútem animárum effícere desideramus. Per tuam intercessiónem exóra nobis illas gratias, quibus nos ut membra Ecclésiæ únicæ, sanctæ, cathólicæ atque apostólicæ indigémus. Uti gubernáti et formáti per magistérium Ecclésiæ, zelo permanénti póssumus Sacraménta eius conférre atque in fidelitáte indefectíbili erga Vicárium Fílii tui remanére.

Partem sequéntum soli sacerdótes et seminarístæ Fraternitátis récitant:

Bene cónscii debilitátis própriæ et ódii, quo mundus ópera lucis perséquitur, hódie Fraternitátem nostram sacerdotálem Immaculáti Cordi tui offerimus, peténtes, ut nos sub patrocínium tuum suscípere dignéris. Hodie et pro semper te elígimus Advocátam et Regínam nostram. Omnia, quod sumus ac habémus, et omnes, qui ministerium nostrum sacerdotale ímpetrant, protectióni tuæ amábilis damus.

Tibi atque Cordi tuo Immaculáto nos commendámus et consecrámus. Adiuva nos in certámine ad propagándum regnum Fílii tui. Qui se a veritáte elongavérunt, íterum testimónium Ecclésiæ áudiant. Qui ab ea seperavérunt, in gremium eius rédeant. Peccatores in gratia dénuo recreantur, et sacramenta respuéntes ea novo desiderio suscipiantur.

Virgo puríssima, una cum sancto Petro et cum Angelis et Sanctis ora pro nobis in hoc árduo témpore. Diléctio atque protéctio tua sit semper super Fraternitátem nostram, ut fidéliter Evangélium divíni Fílii tui annuntiáre et Sacraménta magis magísque animábus conférre possímus. Per tuam intercessiónem obtíneas nos perseveránter usque ad finem grátiam divínam conserváre, ut demum tecum uníti, o Mater amábilis, in domum Patris simus reditúri. Amen.