domenica 1 aprile 2018

HÆC DIES, QUAM FECIT DOMINUS: EXSULTEMUS ET LÆTEMUR IN EA!




Victimæ paschali laudes immolent Christiani. 
Agnus redemit oves: 

Christus innocens Patri reconciliavit peccatores. 

Mors et vita duello conflixere mirando: 

dux vitæ mortuus regnat vivus. 

Dic nobis, Maria, quid vidisti in via? 

Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis. 

Angelicos testes, sudarium et vestes. 

Surrexit Christus, spes mea: 

præcedet vos in Galilaeam. 

Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: 

tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúia.