domenica 7 giugno 2015

Coram te, o Sanctissimum Sacramentum


LITANIÆ DE SANCTISSIMO SACRAMENTO
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de cælis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Panis vive, qui de cælo descendisti, miserere nobis.
Deus absconditus et Salvator, miserere nobis.
Frumentum electorum, miserere nobis.
Vinum germinans virgines, miserere nobis.
Panis pinguis et deliciæ regum, miserere nobis.
Iuge sacrificium, miserere nobis.
Oblatio munda, miserere nobis.
Agne absque macula, miserere nobis.
Mensa purissima, miserere nobis.
Angelorum esca, miserere nobis.
Manna absconditum, miserere nobis.
Memoria mirabilium Dei, miserere nobis.
Panis supersubstantialis, miserere nobis.
Verbum caro factum, habitans in nobis, miserere nobis.
Hostia sancta, miserere nobis.
Calix benedictionis, miserere nobis.
Mysterium fidei, miserere nobis.
Praecelsum et venerabile Sacramentum, miserere nobis.
Sacrificium omnium sanctissimum, miserere nobis.
Sacrificium vere propitiatorium pro vivis et defunctis, miserere nobis.
Cæleste antidotum, quo a peccatis praeservamur, miserere nobis.
Stupendum supra omnia miraculum, miserere nobis.
Sacratissima Dominicæ Passionis commemoratio, miserere nobis.
Donum transcendens omnem plenitudinem, miserere nobis.
Memoriale præcipuum divini amoris, miserere nobis.
Divinæ affluentia largitatis, miserere nobis.
Sacrosanctum et augustissimum mysterium, miserere nobis.
Pharmacum immortalitatis, miserere nobis.
Tremendum ac vivificum Sacramentum, miserere nobis.
Panis omnipotentia Verbi caro factus, miserere nobis.
Incruentum sacrificium, miserere nobis.
Cibus et convivia, miserere nobis.
Dulcissimum convivium, cui assistunt Angeli ministrantes, miserere nobis.
Sacramentum pietatis, miserere nobis.
Vinculum caritatis, miserere nobis.
Offerens et oblatio, miserere nobis.
Spiritualis dulcedo in proprio fonte degustata, miserere nobis.
Refectio animarum sanctarum, miserere nobis.
Viaticum in Domino morientium, miserere nobis.
Pignus futuræ gloriæ, miserere nobis.


Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab indigna Corporis et Sanguinis tui susceptione, libera nos, Domine.
A concupiscentia carnis, libera nos, Domine.
A concupiscentia oculorum, libera nos, Domine.
A superbia vitæ, libera nos, Domine.
Ab omni peccandi occasione, libera nos, Domine.
Per desiderium illud, quo hoc Pascha cum discipulis manducare desiderasti, libera nos, Domine.
Per summam humilitatem, qui discipulorum pedes lavisti, libera nos, Domine.
Per ardentissimam caritatem, qua hoc divinum Sacramentum instituisti, libera nos, Domine.
Per Sanguinem tuum pretiosum, quem nobis in altari reliquisti, libera nos, Domine.
Per quinque vulnera huius tui Corporis sacratissimi, quod pro nobis suscepisti, libera nos, Domine.


Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut in nobis fidem, reverentiam et devotionem erga hoc admirabile Sacramentum augere et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut ad frequentem usum Eucharistiæ per veram peccatorum confessionem nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nos ab omni hæresi, perfidia ac cordis cæcitate liberare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut sanctissimi huius Sacramenti pretiosos et cælestes fructus nobis impertiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut in hora mortis nostræ hoc cælesti viatico nos confortare et munire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison
Christe, eleison
Kyrie, eleison
Pater noster ...
Ave Maria ...
V. Panem de caelo præstitisti eis. (T.P. Alleluia)
R. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)
Oremus. Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuæ memoriam reliquisti; tribue quæsumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad Te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animæ, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.
Christus perpetua det nobis (†) gaudia vitæ. Amen.

***

ORATIO AD SANCTISSIMAM EVCHARISTIAM
Salve, nobilissimum Corpus et pretiosissime Sanguis Domini mei Iesu Christi, sub panis specie (hic) vere præsens (et) in omnibus mundi tabernaculis. 
Te adoro tali cultu et devotione, qua novem Angelorum chori te venerantur et colunt. 
Coram te procido in spiritu humilitatis, credens et confitens, quod tu Dominus meus vere in Sanctissimo Sacramento continearis.
Salve, nobilissimum Corpus Salvatoris mei Iesu Christi, vera hostia in Cruce immolata. 
Adoro te in unione illius adorationis , qua Humanitas tua adoravit Divinitatem: et cum affectu totius universitatis ago tibi gratias, quod pro salute nostra sic delitescere dignaris.
Salve, pie Iesu, Verbum Patris, Splendor gloriæ, Fons pietatis, Salus mundi, sacra Hostia.
Salve, Iesu Christe, Splendor Patris, Princeps pacis, Ianua cæli, Panis vivus, Virginis partus, vas Deitatis.
Credo firmissime, quod tu Deus meus (hic et) in sacrario præsens sis, meque ex hoc Sacramento intuearis, atque intima cordis mei perspicias.
Credo quod sub panis specie non solum Caro et Sanguis tuus, verum etiam Deitas et Humanitas tua contineantur.
Quod licet intelligere nequeam, adeo tamen firmiter credo, quod vitam et sanguinem meum pro ea veritate profundere paratus sim.
Coram te, o Sanctissimum Sacramentum, cum summa reverentia volo procidere, et cum omnibus Angelis et Archangelis, cum Thronis et dominationibus, cum Cherubinis et Seraphinis, cumque omni militia cælestis exercitus hymnum gloriæ tuæ concinere intendo, dicens : Centies millies laudetur Sanctissimum Altaris Sacramentum !

Facebook : La Messa di San Pio V : Altari maestosi, Rito sublime, Comunione in ginocchio